"Non smettere di scolpire la tua propria statua" (Plotino, Enneadi I 6, 9, 13)

mercoledì, dicembre 25

Auguri di Natale / Weihnachtswünsche / Voeux de Noël

Bibliothèque de Laon. Manuscrit 240 (graduel noté, milieu du XIIIeme siècle)

"Et quia in tenebris nocturnis, quae humanum
intellectum signant, natus est Salvator noster,
Deus et homo, et ‹positus in praesepio› tam-
quam faenum ante boves et asinos, inquiramus,
quantum possumus, ut si non ut fortes boves
ingenio, saltem ut simplices asini hunc angeli-
cum cibum degustemus.
Et quia missa illa, quae circa medium noctis
celebratur, signat huius nostri Salvatoris aeter-
nam generationem, quae incomprehensibilis est
per tenebras,
secunda missa in ortu temporalem nativitatem
comprehensibiliorem quoad humanitatem signat,
et tertia spiritualem, quae per «gratiam in
praesenti et gloriam in futuro» habetur, se-
dentes in nocte circa praesepe Salvatoris de
hiis tribus, quantum possumus, contemplemur.

Nicolaus Cusanus, Sermo XVI, n. 4



Nessun commento: