Passa ai contenuti principali

Post

Visualizzazione dei post da Dicembre, 2013

Auguri di Natale / Weihnachtswünsche / Voeux de Noël

Bibliothèque de Laon. Manuscrit 240 (graduel noté, milieu du XIIIeme siècle)
"Et quia in tenebris nocturnis, quae humanum intellectum signant, natus est Salvator noster, Deus et homo, et ‹positus in praesepio› tam- quam faenum ante boves et asinos, inquiramus, quantum possumus, ut si non ut fortes boves ingenio, saltem ut simplices asini hunc angeli- cum cibum degustemus. Et quia missa illa, quae circa medium noctis celebratur, signat huius nostri Salvatoris aeter- nam generationem, quae incomprehensibilis est per tenebras, secunda missa in ortu temporalem nativitatem comprehensibiliorem quoad humanitatem signat, et tertia spiritualem, quae per «gratiam in praesenti et gloriam in futuro» habetur, se- dentes in nocte circa praesepe Salvatoris de hiis tribus, quantum possumus, contemplemur.
Nicolaus Cusanus, Sermo XVI, n. 4